IV. 3. Araneas ejicere. lxxxix

Habet illud quoque proverbii speciem, quod est apud eundem in eodem opere :

Ἐκ δ᾿ ἀγγέων ἐλάσειας ἀράχνια,

id est

Vasis ejicias quas nectit aranea telas.

Sic enim significant inanitatem et inopiam etiam hodie. Ad eundem modum Catullus :

Nam tui Catulli

Plenus sacculus est aranearum.

Quo dicto nunc nihil est vulgo vulgatius. Lucianus in Pseudologista : Εὐρῶτος καὶ ἀραχνίων μεστά, id est Carie et araneis differta.

Index Adagiorum