IV. 3. Centum plaustri trabes. lxxxviii

Tam simile est proverbio quam ovum ovo, quod scripsit Hesiodus in eodem opere, cui titulus Ἔργα καὶ ἡμέραι·

Ἑκατὸν δέ τε δούραθ᾿ ἁμάξης,

id est

Centum autem lignis plaustrum compingitur unum.

Eo tempestiviter utemur, cum significabimus id quod a nobis petitur magno constare. Facile enim alienis utimur, non expendentes quanti constiterint ei qui praebet. Carmen Hesiodi sic habet :

Ῥηΐδιον γὰρ ἔπος εἶπειν βόε δὸς καὶ ἅμαξαν

Ῥηΐδιον δ΄ ἀπονήνασθαι πάρα δ᾿ ἔργα βόεσσι·

Φησὶ δ᾿ ἀνὴρ φρένας ἀφνειὸς πήξασθαι ἅμαξαν·

Νήπιος, οὐδὲ τό γ᾿ οἶδ᾿ ἑκατὸν δέ τε δούραθ᾿ ἁμάξης,

id est

Nam dictu est proclive : dato plaustrumque bovesque ;

At proclive negare : sed en tauris labor instat.

Cogitat ast animo dives compingere plaustrum ;

Stultus et haud novit centum id compactile lignis.

Itaque, quoties ad id quod molitur aliquis, pluribus adminiculis opus est, velut ad gerendum magistratum, ad scribendum librum, ad munus concionandi, ad instituendam familiam, ad longinquam peregrinationem, non inepte usurpabimus Hesiodi verbum : Ἑκατὸν δέ τε δούραθ᾿ ἁμάξης.

Index Adagiorum