IV. 3. Non semper erit aestas. lxxxvi

Ad eum ferme sensum pertinet et illud ex eodem libro :

Οὐκ αἰεὶ θέρος ἐσσεῖται, ποιεῖσθε καλιάς,

id est

Aestas non semper fuerit, componite nidos.

Non semper virebit aetas ; para quo se recipiat senectus. Aut non semper erit prospera fortuna ; munias animum philosophiae decretis, quo fortunam adversam possit contemnere. Admonet et Cato agricolas Cogitent quam longa sit hiems. Notus est apologus de formicis exprobrantibus cicadae, quod totam aestatem nihil aliud quam cecinisset otiosa eoque mendicaret in hieme. Hoc dictum oportuit adulescentum pileis inscribi ; neque enim tantum admonet parandam esse rem in senectam, verumetiam eruditionem, virtutem, honestam famam, quae praesidia sunt optima senectutis.

Index Adagiorum