IV. 3. Macilenta manu pinguem pedem. lxxxv

Hesiodus in opere quod inscripsit Opera et dies, velut aenigmate quodam explicuit paupertatem : Λεπτῇ δὲ παχὺν πόδα χειρὶ πιέζοις, id est Gracili autem manu pinguem pedem premas. Manus enim gracilescunt fame, pedes intumescunt frigore. Carmen sic habet :

Μή σε κακοῦ χειμῶνος ἀμηχανίη καταμάρψῃ

Σὺν πενίῃ, λεπτῇ δὲ παχὺν πόδα χειρὶ πιέζοις,

id est

Ne te deprendant inopem mala tempora brumae,

Atque pedem premere incipiat manus arida pinguem.

Venustius erit, si longius transferatur ad viaticum parandum senectuti aut similia.

Index Adagiorum