IV. 3. Quantum habet. lxxxiii

Quantum habet quisque tanti fit. Quod scripsit Horatius in Satura prima :

Nil satis est, inquit, quia tanti quantum habeas fis.

Item Juvenalis Satura tertia :

Quantum quisque sua nummorum servat in arca,

Tantum habet et fidei.

Non recensuissem inter proverbia, ne quis clamitaret me sententias collegisse, non adagia, nisi divus Augustinus in libro De disciplina christiana nominatim proverbii titulo citasset. Unde et illud proverbium, inquit, Quantum habebis, tantus eris. Quanquam et Horatius satis indicat vulgo jactatam sententiam eo quod praecessit :

At bona pars hominum decepta cupidine falso.

Usurpat et Apuleius in Apologia : Tanti revera estis quantum habetis. Videtur ex Euripide venisse in vulgi sermonem ; cujus et hunc versum inter caeteros refert Seneca :

Ubique tanti quisque, quantum habuit, fuit.

Index Adagiorum