Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 3279

IV. 3.Victi non audent hiscere.lxxix

Νικώμενοι ἄνδρες τῇ ἀγρυξίᾳ δέδενται, id est Qui vincuntur silentio vincti sunt. Plutarchus, in libello cui titulus Quo pacto quis utilitatem capere possit ex inimicis, citat ex Pindaro. Convenit cum illo quod alibi retulimus : Quid nisi dolor victis ? Est autem verbum perquam elegans ἀγρυξία, ubi quis non audet hiscere, a verbo γρύζειν , de quo non semel dictum est.