IV. 3. Leporis vita. lxxviii

Λαγωοῦ βίον ζῆν, id est Leporis vitam vivere, dicuntur qui semper anxii trepidique vivunt. Quod id animal omnium praedae expositum ne somnum quidem capit, nisi oculis apertis. Demosthenes in Aeschinem : Λαγὼ βίον ἔζης δεδιὼς καὶ τρέμων καὶ ἀεὶ πληγήσεσθαι προσδοκῶν, id est Leporis vitam vivebas, timens ac tremens ac semper expectans ut vapulares. Usus est et Plutarchus in libello Περὶ φιλοπλουτίας, quem pridem Latinum reddidimus. Λαγωῶν δειλότεροι scripsit Athanasius in Apologia prima ; et apud Strabonem Phrygiis leporibus timidior, de quibus dictum est alias per occasionem.

Index Adagiorum