IV. 3. Praestat habere acerbos. lxxvi

M. Tullius in Dialogo de Amicitia : Scitum est enim illud proverbium Catonis Multo melius de quibusdam acerbos inimicos mereri quam eos amicos qui dulces videantur. Equidem, ut praeclaram esse sententiam fateor, ita proverbium esse negaverim. Primum, quod nullam omnino proverbii speciem prae se ferat, deinde quod proverbia vulgi sunt, non hujus aut illius ; unde legendum arbitror : Scitum est enim illud Catonis aut illud verbum Catonis. Tamen adscribendum putavimus, ne quis indiligentia praetermissum existimaret.

Index Adagiorum