IV. 3. Vivus vidensque. lxxv

Quod in Eunucho dixit Terentius : Vivus vidensque pereo, id M. Tullius indicat proverbiali figura dictum esse. Sic enim scribit in Oratione pro P. Sextio : Ille Cyprius miser, qui semper socius, semper amicus fuit, de quo nulla unquam suspicio durior ad senatum aut imperatores nostros allata est, vivus, ut aiunt, et videns est cum victu suo ac vestitu publicatus. Usurpat aliquot locis et divus Hieronymus. Quin et illud quoque : Cum victu suo ac vestitu proverbium sapit.

Index Adagiorum