IV. 3. Ingens intervallum. lxxiv

M. Tullius in Epistolarum ad Atticum libro sexto senarios hos ceu proverbiales usurpat :

Πολλὰ δὲ ἐν μεταιχμίῳ

Νότος κυλίνδει κύματ᾿ εὐρείης ἁλός,

id est

Multas at undas volvit in medio Notus

Vasti maris,

significans illum procul abesse. Licet huc quoque torquere ut significes rem adhuc procul abesse a periculo.

Index Adagiorum