Adagiorum Chiliades

Adagium 3273

IV. 3.Attagenae novilunium.lxxiii

Ἀτταγᾶς νουμηνία, id est Attagenae novilunium. Refertur a Suida nec explicatur, nisi quod e deversis locis haud difficile conjectura colligi potest dictum fuisse in turbam abjectorum et servilium hominum. [Lex.] Siquidem attagen avis est palustris versicoloribus plumarum maculis distincta ; unde servum hominem stigmaticum et cui tergum ob plagarum vibices variis punctis esset picturatum attagenam vocabant. Porro ad novam lunam — sic enim Graeci vocant initium mensis, cum Calendas non habeant — et servi distrahebantur apud Athenienses et militum delectus agebatur.