Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3270

IV. 3Haeret in vado.lxx

Divus Ambrosius in Commentariis quos aedidit in Evangelium Lucae non inelegans usurpavit adagium, significans Christi genealogiam, quae diverse feratur ab Evangelistis, explicari non posse : In abruptum, inquit, disputationis venimus, haeremus in vado. Metaphora nimirum a navigio ducta, quod vado illisum frustra circumagitur neque cursum institutum tenere potest ; id quod evenit his qui incidunt in syrtes aut in salebras. Ad hunc etiam modum effert proverbium M. Tullius libro De finibus bonorum quinto : Venit ad extremum, haeret in salebra. [Fin.] Rursum alias eodem in opere : Hic si definire, si dividere potuisset, si loquendi vim, si denique consuetudinem teneret, nunquam in tantas salebras incidisset. [Idyll.] Sunt autem salebrae fluminum aut viarum obstacula, a saltu dictae. Non dissimili figura dixit idem Cicero : Aqua haeret. [Idyll.] Sic enim scribit Quinto fratri : Hic aqua mihi haeret, significans nihil esse profectum in causa. Suspicor dici solitum de causa prorogata. Etenim, ut non infunditur aqua nisi dicturo nec fas est loqui post extillatas clepsydras, ita, cum servatur quod reliquum est aquae, interrumpitur dicentis oratio. Plautus in Pseudolo :

Perii, nunc homo in medio luto est,

[Pseud.] Nomen nescit, haeret haec res.