IV. 3. Si tanti vitrum, quanti margaritum ?. lxix

Divus Hieronymus in Epistola quadam ad Demetriadem virginem : Solent miseri parentes et non plenae fidei Christiani deformes et aliquo membro debiles filias, quia dignos generos non inveniunt, virginitati tradere. Si tanti, ut dicitur, vitrum, quanti margaritum ? Utitur eodem complusculis alibi locis, usurpatur et a Tertulliano in libello Ad martyres. Hoc dicto summa rerum inaequalitas significabatur. Inter gemmas prima laus olim fuit unionibus ; vitrum vilissimum et tamen gemmas nonnihil imitatur. Si tanto studio curas ut vivat corpus, quam est danda opera quo vivat animus ? Si nihil non facis quo placeas homini principi, quanto magis enitendum ut placeas principi Deo ? Si tantis sudoribus parantur opes periturae vel usu vel furto, cur non magis incumbimus ut coelestes opes accumulemus ? In his et hujusmodi locus erit proverbio.

Index Adagiorum