IV. 3. Corinthiari. lxviii

Κορινθιάζεσθαι veteres vulgato joco dicebant eos qui scortationibus ac lustris indulgerent quive lenocinium exercerent ; qui quaestus hodie nusquam uberior quam apud Venetos. Sumptum est a meretricibus Corinthiensibus, de quibus suo loco dictum est. Tantus enim illic honos habebatur meretricibus ut, quemadmodum ex auctoribus docet Athenaeus, illic in templo Veneris prostarent atque in solemnibus precibus illud addi soleat, ut dii augerent meretricum numerum. Quin et illud refert meretrices facto sacro Veneri civitatem extremo periculo laborantem servasse, placata Venere. Proverbii meminit hujus Stephanus De urbibus, Aristophanis allegans Cocalum.

Index Adagiorum