IV. 3. Caelum digito attingere. lxvii

Proverbiali nimirum hyperbole digito coelum attingere dicuntur qui longe supra mortalium conditionem ac diis proximi esse videntur. M. Tullius ad Atticum libro secundo : Nostri autem principes digito se coelum putant attingere, si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum accedant. Cognatum illi quod alias ex eodem retulimus : In coelo esse. Ad consimilem modum Horatius :

Quod si me lyricis vatibus inseris,

Sublimi feriam sidera vertice.

Ovidius :

Huic tu cum placeas et vertice sidera tangas.

Et apud Theocritum in Hodoeporis :

Ὅττι ποκ ἥδη

Ἀνυσάμην τὸν ἀμνόν, ἐς οὐρανὸν ὕμμιν ἁλεῦμαι,

id est

Agnum quando tuli, vobis in sidera abibo.

Lysimachus, cum ad Thraciam pervenisset, velut occupatis extremis regni finibus : Nunc, inquit, Byzantii ad me veniunt, posteaquam coelum attingo lancea. Eam vocem insolentissimam ita castigavit Pasiades Byzantius, qui tum forte aderat, ut diceret : Abeamus, ne lanceae mucro coelum pertundat.

Index Adagiorum