IV. 3. Sus in volutabro coeni. lxii

Ὗς λουσαμένη εἰς κύλισμα βορβόρου, id est Sus lota rediit ad volutabrum luti, cum quis iterat jam expiata flagitia, sicut indicavimus alibi. Extat in Epistolis divi Petri. Huic affine est quod habent proverbia Sirach : Qui lavatur a mortuo et iterum tangit mortuum, quid prodest lotio illius ?

Index Adagiorum