IV. 3. Pausone mendicior. lx

Παύσωνος πτωχότερος, id est Pausone mendicior. Pauson pictor quispiam fuit insigni tenuitate, quemadmodum apud Juvenalem Codrus. Hunc notat Aristophanes in Pluto, apud quem, cum Penia exclamasset :

Ὦ πόλις Ἄργους, κλύεθ᾿ οἷα λέγει,

id est

O urbs Argos, quod ait audi,

respondet Chremylus :

Παύσωνα κάλει τὸν ξύσσιτον,

id est

Pausonem adhibe tibi convivam.

Index Adagiorum