IV. 3. Dives promissis. liv

Ὁ μὲν λόγος θαυμαστός, ὁ δὲ λέγων ἄπιστος, id est Magnifica quidem oratio, caeterum non habetur fides loquenti. Quoties aliquis ingentia pollicetur, quae non videatur praestiturus. Plutarchus in Apophthegmatis regum et imperatorum tribuit Eudaemonidae, qui cum audisset Stoicum, opinor, quempiam dixisse quod solus sapiens esset bonus imperator Ὁ μὲν λόγος θαυμαστός, ὁ δὲ λέγων οὐ περισεσάλπισται, id est Admiranda quidem oratio, caeterum qui dicit nunquam cinctus fuit tubarum strepitu. Refert idem in Laconicis integre : Ὁ μὲν λόγος θαυμαστός, ὁ δὲ λέγων ἄπιστος, οὐ γὰρ περισεσάλπισται. Idem conveniet in theologos coelestia quaedam docentes, cum orationi vita non respondeat.

Index Adagiorum