IV. 3. Plurium calculus vincit. xliv

Τῶν πλειόνων ψῆφος νικᾷ, id est Plurium calculus vincit. Quoties in consilio ceditur multitudini. Plinius in Epistolis queritur numerari sententias, non expendi. Et Livius : Pars, inquit, major meliorem vicit.

Index Adagiorum