IV. 3. Asinos non curo. xliii

Τῶν δ᾿ ὄνων οὔ μοι μέλει, id est Caeterum asinos nil moror. Congruit in eum qui domesticis contentus opibus non quaerit aliena. Nam cui plaustrum est domi, huic non est opus asinis conducticiis. Carmen integrum alibi citavimus.

Index Adagiorum