IV. 3. Tragicum malum. xl

Τραγικὸν πάθος, id est Tragicum malum, dicetur ingens, cujusmodi finguntur in tragoediis ; nam ab iis abstinet comoedia. Quintilianus duo facit affectuum genera : quosdam enim atrociores esse, hos amat tragoedia ; quosdam mitiores, his utitur comoedia ; ac tragicos quidem πάθη vocant, comicos ἤθη. Tragoedia semper habet tristem exitum, comoedia laetum ; unde Plautus, citante Festo Pompeio, comoedice dixit pro suaviter :

Euge, heus astitisti et dulce et comoedice.

Index Adagiorum