IV. 3. Patris est filius. xxxvi

Τοῦ πατρός ἐστι τὸ παιδίον, id est Patris est filius. Ita loquuntur ubi quis mores imitatur patrios. Et in genere ejus filium vocamus quemlibet quem moribus expresserit, quod liberi fere parentes referre soleant. Hunc titulum Varro uni ex Menippeis indidit, citante Nonio Marcello ; Varronis autem tituli fere proverbiales sunt. Philostratus in Aristide commemorat sophistam hoc proverbio notasse Alexandrum, quod patris ambitionem imitaretur.

Index Adagiorum