Adagiorum Chiliades

Adagium 323

I. 4Toto corpore, omnibus unguiculis.xxiii

Similem habent pertinaciae significationem : Toto corpore atque omnibus unguiculis. A feris sumpta metaphora, quae dentibus, unguibus totoque corpore retinere solent, quod nolint extorqueri. Lucianus in dialogo Diogenis et Cratetis : Τὸ δὲ χρυσίον ὀδοῦσι καὶ ὄνυξι καὶ πάσῃ μηχανῇ ἐφύλαττον, [Dial. mort., 11, 4] id est Caeterum aurum dentibus et unguibus atque omni ope servabant. M. Tullius libro Tusculanarum quaestionum secundo : Toto corpore atque omnibus ungulis, ut dicitur, contentioni vocis asserviunt. [Tusc., II, 24, 56]