IV. 3. Ne mihi vacuam abstergas. xxviii

Theocritus in Syracusiis :

Μὴ φύη, Μελιτῶδες, ὃς ἁμῶν καρτερὸς εἴη

Πλὰν ἑνός. Οὐκ ἀλέγω. Μή μοι κενεὰν ἀπομάξῃς,

id est

Ne quisquam existat, Proserpina, quem dominum, uno

Excepto, agnoscamus ; ego id non curo ; caveto

Abstergas ne mi vacuam.

Subesse proverbium videtur in eo quod ait : Μή μοι κενεὰν ἀπομάξῃς. Subaudiendum autem γναθόν, χεῖρα aut simile quiddam. Apparet esse comminantis aut timentis alapam aut colaphum. Nam locus nondum satis liquet ; eruditis itaque relinquimus excutiendum diligentius.

Ἀπομάττειν dicuntur et plastae qui argillam oblinunt, dum fingunt imaginem. Solent quidam simulare officium, quasi velint aliquid sordium a mala abstergere, et interim imprudenti illinunt aliquid sordium. Quemadmodum inducunt Bacchum facie gypso et uvarum succo oblita.

Interpres tamen — homo nec admodum doctus nec diligens — mavult subaudiri mensuram, fortasse χοίνικα. Quod in mensura redundat, abstergetur terete baculo. Fallit igitur qui nondum plenam absterget, ita simulans aliquid redundare. Sentit se non esse illi ancillam, ut ab eo debeat objurgari. Heri offensi defraudant servos suos dimenso ; hoc est, ni fallor, quod ait : Non sum sollicita, ne mihi mensuram vacuam abstergas.

Index Adagiorum