IV. 3. Mores hominum regioni respondent. xxv

Καὶ τῶν φυτῶν τὰ σπέρματα καὶ τῶν ἀνθρώπων οἱ βίοι ταῖς χώραις συνεξομοιοῦνται, id est Et plantarum semina et hominum mores ad regionis habitum respondent. Refertur et hoc in Graecorum proverbiorum Collectaneis. Alioqui non eram adscripturus. Equidem arbitror natum ab apophthegmate cujus meminit Plutarchus. Ut triticum in nonnullis agris degenerat in aliud genus soli vitio, ita pro qualitate regionis variantur hominum ingenia. Montani asperi fere sunt et inhumani, littorales ferme praedones et immites, campestres molles et humani. Herodotus in calce libri ultimi satis declarat primum e Cyri responso natum esse. Etenim cum Persae rerum potiti postularent ut ex aspera regione quam tum incolebant transferrentur in commodiorem ac feraciorem, annuit quidem, sed admonitis ut posthac se pararent ad serviendum, non ad imperandum. Φιλέειν γὰρ ἐκ τῶν μαλακῶν χωρῶν μαλακοὺς γίνεσθαι. Οὐ γάρ τοι τῆς αὐτῆς γῆς εἶναι καρπόν τε θαυμαστὸν φύειν καὶ ἄνδρας ἀγαθοὺς τὰ πολέμια, id est Ex mollibus enim regionibus molles homines nasci solere. Neque enim ejusdem esse terrae fructum egregium producere et viros in re bellica praestantes.

Index Adagiorum