IV. 3. Non navigas noctu. xxiv

Οὐ νυκτὶ πλοεῖς, id est Non noctu navigas. De eo cui nihil est certi quod sequatur, propterea quod nocturnis temporibus certius navigant nautae propter stellarum notas, de quibus alias dictum est. Chrysippus, ut citant, negationem detraxit, νυκτὶ πλοεῖς manente, sicut ego quidem arbitror, eadem sententia. Nam quid alioqui fuerat memorandum, si Chrysippus citra negationem extulisset, quasi vero non idem juris sit in quavis oratione ? Quanquam autem nautae noctu stellarum indicia sequuntur, longe tamen certior est interdiu navigatio.

Index Adagiorum