IV. 3. Pro Delo Calauriam. xx

Ἀντὶ Δήλου τὴν Καλαυρίαν, id est Pro Delo Calauriam. Est in fabulis Neptunum cum Latona permutationem fecisse, ut illa Calauriam insulam Neptuno concederet, possideret Delum proque dato Taenaro reciperet Pythonem. Est autem Calauria exigua insula, haud procul a Creta. Pausanias in Corinthiacis tradit Calauriam olim fuisse sacram Apollini, Delphos Neptuno, hos inter se commutasse loca. Meminit ejus rei Strabo quoque libro octavo : Troezen, inquit, sacra Posidoni — id est Neptuno — est, unde et Posidonia dicta quondam. Eminet autem e mari ad quindecim stadia, ne ipsa quidem obscura civitas. Hujus portui dicto Pogon imminet Calauria, exigua insula, circuitu stadiorum triginta. Hic erat asylum Neptuno sacrum. Et fama est hunc deum, commutatione facta cum Latona, data Delo recepisse Calauriam ; cum Apolline vero, pro Pytho recepisse Taenarum. Ephorus autem ipsum refert oraculum :

Ἶσόν τοι Δῆλόν τε Καλαυρίαν τε νέμεσθαι,

Πυθώ τ᾿ ἠγαθέην καὶ Ταίναρον ἠνεμόεντα,

id est

Nil refert Delos fueritve Calauria culta,

Pythosve excellens an pervia Taenarus auris.

Ea res in proverbium abiit, quoties manus manum lavat et officium officio pensatur.

Index Adagiorum