IV. 3Malum est bonum.ii
Κακὸν τὸ καλόν, ἤν τι μὴ καιροῦ τύχῃ, id est
Nihil gratum, quod intempestivum ; pharmacum in tempore datum saluti est, secus datum mortem adfert. Citatur apud Athenaeum libro septimo hic versiculus ex Timone :Bonum malum sit, tempore haud datum suo.
[Deipn.] id estὭρη ἐρᾶν, ὥρη δὲ γαμεῖν, ὥρη δὲ πεπαῦσθαι,
Tempus amandi, tempus habendae conjugis, est quod
Rebus ab his tandem moneat desistere tempus.