IV. 3. Vita molita. i

Ἀληλεσμένος βίος, id est Vita molita, sive victus, ut ita loquamur, farinatus. Suidas indicat adagium varie accipi. Quosdam usurpare de vita priscorum, qui glandibus vescebantur, fortassis ob id quod illis seculis ignotus adhuc esset carnium et piscium esus solaque glandium farina victitarent mortales. Alios de his quibus citra laborem vita lauta contingeret, propterea quod aliquandiu post frumenta reperta farinae faciendae ratio nesciretur. Est autem farina paratior, si cui libeat vesci ; alioqui proscindendum arvum, serendum triticum, metendum, excutiendum, molendum, pinsendum. Nonnullos de iis qui in magna rerum quas desiderarent affluentia vitam agerent, ut affine sit illi quod alio positum est loco : Οὐ γὰρ ἄκανθαι, id est Non enim spinae. Caesar Commentariorum libro primo : Trium mensium molita cibaria sibi quemque domo efferre jubent. Huc alludere videtur Aristophanes in Equitibus, cum Cleon populo blandiens ita loquitur :

Ἀλλ᾿ ἄλφιτ᾿ ἤδη σοι ποριῶ ἐσκευασμένα,

id est

At ego paratas tibi farinas jam dabo.

Cui respondet altera persona :

Ἐγὼ δὲ μαζίσκας γε διαμεμαγμένας

Καὶ τοὔψον ὀπτόν· μηδὲν ἄλλ᾿ εἰ μὴ ᾿σθιε,

id est

Bene maceratas dabo tibi massulas,

Piscemque coctum, nihil aliud quam vescere.

Hoc posterius pertinet ad proverbium quod ante retulimus : Victus maceratus. Rursus in eadem fabula, cum Cleon offerret μαζίσκας μεμαγμένας, alter respondet :

Ἐγὼ δὲ μυστίλας μεμυστιλημένας,

panem intelligens jam jure maceratum ac madefactum et ob id paratum esui. Ac mox offert vinum jam temperatum, ut statim possit bibi :

Ἔχε καὶ πιεῖν κεκραμμένον τρία καὶ δύω,

id est

Dilutum habe quod ebibas tria ac duo.

Nam olim vinum non bibebatur nisi aqua dilutum, quod apud Germanos insuetum est ; optimam autem temperaturam existimabant, si duobus vini cyathis duo aquae adderentur. Porro quae parata sunt, ea gratiora esse paulo post declarat populus ; cum enim alter jactaret se suo periculo rapuisse quod dabat, alter coxisse, respondet :

Ἄπιθ᾿, οὐ γάρ, ἀλλὰ τοῦ παραθέντος ἡ χάρις,

significans illi deberi gratiam qui cibum paratum apposuerit.

Index Adagiorum