IV. 2. Etiam baetylum devorares. xcviii

Καὶ βαίτυλον ἂν καταπίνοις, id est Etiam baetylum deglutires. In voracem et omnia concoquentem ; nam baetylus dicitur saxum illud fasciis obvinctum, quod pro Jove devoravit Saturnus, ut testatus est Hesychius.

Index Adagiorum