IV. 2. Hystricis seta. xcii

Θρὶξ ὕστριχος, id est Pilus hystricis, dici poterit dicterium acriter in quempiam tortum. Ab animante sumptum, cui mos irritato pinnas aculeatas, quibus illi tergum inhorret, teli ritu ejaculari, etiam procul, idque facit intenta cute. His igitur ora canum urgentium figit. Est autem hystrix de genere erinaceorum, nisi quod huic longiores aculei. India et Africa potissimum hystrices generat, ut auctor est Plinius libro octavo, capite trigesimo quinto.

Index Adagiorum