IV. 2. Aut minus animi, aut plus potentiae. xc

Ἢ φρονεῖν ἔλασσον ἢ δύνασθαι δεῖ μεῖζον, id est Oportet aut minus animosum esse aut plus posse. Convenit in feroces, quorum arrogantiae non suppetant vires, aut qui non timent irritare, quem vincere non possint. Φρονεῖν accipi potest pro sapere : qui sunt humili fortuna, iis multa dissimulanda sunt, quandoquidem quod vident perperam fieri non queant vetare, et quod sentiunt fieri oportere non possint efficere. Plutarchus in Laconicis tribuit Archidamo, Zeuxidami filio, cum filium videret praecipitantius et inconsideratius pugnantem cum Atheniensibus : Ἢ τῇ δυνάμει πρόσθες ἢ τοῦ φρονήματος ὕφες, id est Aut adde viribus aut detrahe animo.

Index Adagiorum