IV. 2. Juppiter aquilam delegit. lxxxix

Ζεὺς ἀετὸν εἵλετο, id est Juppiter aquilam delegit. Ubi quis asciscit sibi praeclaros suisque rebus accommodos. Poetae fingunt aquilam Jovi fulmen porrigere, quod haec avis omnium altissime subvolet nec ictu fulminis laedatur. Ejusdem usus est opera in rapiendo Catamyto puero.

Index Adagiorum