IV. 2. Ephemeri vita. lxxxvii

Ἐφημέρου ζωή, id est Ephemeri vita. De iis qui statim emoriuntur aut pereunt ; ab animantibus quae sic appellantur, quod ultra diem non vivant. Aristoteles, libro De natura animalium quinto, prodit ad hunc modum de ephemeris : Hypanis, inquit, fluvius apud Cimmerium Bosphorum, sub solstitio fert veluti folliculos acinis majores, quibus quadrupedes volucres erumpunt, quod genus animalis in postmeridianum tempus usque vivit et volat ; mox declinante sole macrescit et languet, mox occidente emoritur, vita non ultra unum diem peracta ; unde ἐφήμερον appellatum. Retulit similia Plinius libro XI, capite XXXVI, nisi quod ait animal dictum ἡμερόβιον. Aristotelem citat M. Tullius Tusculanarum quaestionum libro primo, addens Hypanim ab Europae parte profluere in Pontum.

Index Adagiorum