Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3186

IV. 2Esto promus.lxxxvi

Ἔστω ταμίας, τἄλλα δ᾿ εἰ βούλει κύων, id est

Sis condus, in reliquis canis esto si libet.

Aiunt dictum in eum cui felicitas immerenti contigisset, peculiariter in eunuchos. Suidas indicat Athenis fuisse magistratum decemviris commissum, qui pecunias in arce Palladis positas servarent, quas et sacras et publicas appellabant, uno cum ipso Palladis simulachro ac reliquis templi ornamentis. [Lex.] Erant et Tamiae triremium, qui praefectos triremibus solent comitari, veluti custodes. Is magistratus interdum furacibus committebatur, cum oportuerit incorruptos atque integrae fidei viros ad id asciscere, quasi nihil referret qualis suscipias provinciam, modo commissa sit. Per ironiam dici potest ei qui dignitatem invadit, nihil laborans quam eruditionem quosve mores postulet ea dignitas, quasi dicas Esto dignitate episcopus, moribus vel canis si libet. Solent autem reges gazas suas et uxores eunuchis committere.