IV. 2. Ἐπαύλια δῶρα. lxxxi

Ἐπαύλια δῶρα dicebantur magnifica munera. Sic enim appellabantur apud Graecos quae postero post nuptias die sponsae pater adducebat sponso ac sponsae, pompae cujusdam specie. Praecedebat enim puer candida toga facem gestans ardentem, post hunc canistrifer, post hunc longa series adportantium aurum, pelves, smegmata, lecticas, pectines,lectos, alabastros, sandalia, scrinia, unguentaria, interdum et dotem ipsam. Addunt et ipsum diem a nuptiis secundum ἐπαυλίαν, quod sponsa tum inducatur in cubile. Adagium accommodari poterit et in eos qui jactant suam beneficentiam. Opinor autem haec esse quae jureconsulti vocant παράφερνα.

Index Adagiorum