IV. 2. Βατακάρας. lxxix

Βατακάρας de pinguibus dictum et impotentibus. Eudemus meminit addens esse legendum κατὰ συστολήν. Quibus verbis quid sibi velit, nondum satis liquet, nisi sensit exprobratam ingenii tarditatem. Etenim qui vivido sunt ingenio caput erigunt ; capite esse dejecto hebetioris ac segnioris animi signum esse solet. Nam Graeca vox hinc dicta est : βατάς enim, ut indicat Hesychius, apud Tharentinos pronum significant et κάρα caput. Unde βάτταραι Thracibus dicuntur Bacchae, Bacchi numine afflatae, quae et Bassarides dicuntur, ut indicat Etymologicus. Hinc vox deducta ad meretricem, quae se prosternit quibuslibet. Apud Athenaeum, libro IV, καρηβαροῦντες dicuntur qui crapula gravatum habent caput. Conveniet in temulentum ac somnolentum. Quemadmodum usurpavit divus Basilius in Epistola quadam.

Index Adagiorum