IV. 2. Volaticum jusjurandum. lxxvii

Ταχυβάμονες ὅρκοι. Ad eum modum appellabant jusjurandum irritum, quod evanesceret avolaretque simulatque pronunciatum esset, cujusmodi sunt amantium. Haec sententia magis arridet Suidae. Quanquam Aristarchus apud Eudemum, κατ᾿ ἀντίφρασιν accipit, quasi tardum oporteat esse jusjurandum neque temere proferendum : neque enim statim evanescere, si quid juraris.

Index Adagiorum