IV. 2. Ne major thylaco accessio. lxix

Lucianus in Encomio Demosthenis : Σοὶ δ᾿ ἴσως εὐλάβεια τὸ τῆς παροιμίας σκῶμμα ἐπὶ τῇ ἀσυμμετρίᾳ ἐπαγαγέσθαι, μὴ σοὶ μεῖζον προσκέοιτο τοὐπίσαγμα τῷ θυλάκῳ, id est At tu fortasse vereris ne in te torqueatur illud proverbiale dicterium de male respondente proportione, nempe ne tibi thylaco major sit accessoria sarcinula. Thylacus enim culeus est sive mantica parata gestandis oneribus. Neque me clam est in vulgatis exemplaribus esse τοὐπίγραμμα, non τοὐπίσαγμα. Verum, nisi scripturam mutaris, nulla sententia potest elici. Est autem ἐπίσαγμα a σάττω, velut oneris adfertura. Translatum autem a mulionibus, qui praeter legitimum onus vascula quaedam superimponunt. Ergo, cum digressio longior est quam ipsa res, uti licebit hoc proverbio. Basilius idem aliis verbis expressit libro De Spiritu Sancto : Ἢ οὕτω γε ἂν τὸ ἐπεισόδιον πολλαπλάσιον εἴη τοῦ κεφαλαίου, id est Ad istum alioqui modum accessorium multo majus esset ipso principali.

Index Adagiorum