IV. 2. My sortitus es. lxiv

Ἔλαχες τὸ Μ, id est M litera tibi sorte obtigit. Aenigma in stultos ; nam Graece μωροὶ hanc initialem habent. Cum aliquando Dionysio M. in sortibus obvenisset, quidam per jocum ait, Μωρολογεῖς, Διονύσιε, id est Stulta loqueris, Dionysi. At ille detorquens alio : Μονομαχήσω μὲν οὖν, inquit, id est Singulari proinde certamine depugnabo. Ad hunc quidem modum refertur in Collectaneis Graecorum, sed mendose, quod liquet ex Plutarcho, qui narrat Dionysium respondisse Μοναρχήσωμεν οὖν, quod interpretes verterunt Monarchae erimus, decepti scripturae vitio. Legendum enim μοναρχήσω μενοῦν, ut μενοῦν sit unica dictio, quae non inferat tantum, sed adversetur potius. Corrigit enim alterius divinationem et subjicit Immo potius ero monarcha ; quis enim sic loquitur : Erimus monarchae ? Ad haec μοναρχήσωμεν non sonat erimus monarchae, sed simus monarchae. Postremo, si legas οὖν ut sit inferentis, non corrigentis, quid aliud dicit Dionysius quam ideo se fore monarcham, quod stultus esset ?

Index Adagiorum