IV. 2. Ad cribrum dicta. lx

Τἀπὶ κοσκίνῳ, id est Ad cribrum dicta. Quae vera compertaque videri vellent ad hunc appellabant modum. Finitimum illi : Τὰ ἐκ τρίποδος. Sumptum a divinationis genere, quod suspenso circumactoque cribro peragebatur, quemadmodum alias indicavimus ex Aristotele et Luciano.

Index Adagiorum