IV. 2. Bos porrecto ultra Taygeton capite. lix

Ταῦρος ὑπερκύψας τὸν Ταΰγετον ἀπὸ τοῦ Εὐρώτα ἔπιεν, id est Taurus porrecto ultra Taygetum capite bibit ex Eurota. De re vehementer absurda. Simillimum illi : Quid si coelum ruat ? Natum ex apophthegmate Geradae Lacedaemonii. Is ab hospite quopiam interrogatus quae poena foret adulteris apud Lacedaemonios, negavit ullos esse adulteros apud Lacedaemonios. At instans ille : Quid si quis existeret, inquit, quam poenam daret ? Is, inquit, taurum maximum dependeret, qui producto ultra Taygetum montem capite, biberet ex Eurota. Cumque hospes adridens : Et unde taurus tam ingens ? Lacedaemonius vicissim : At unde apud Lacedaemonios adulter ? Refertur a Plutarcho in Vita Lycurgi.

Index Adagiorum