IV. 2. Non admodum misces. lv

Οὐ μάλα κυκᾷς, id est Non admodum misces, id est non multum potes neque prodesse neque nocere. Pericles dictus est totam miscuisse Graeciam eloquentia sua, quod arbitratu suo versaret omnia. Et apud M. Tullium omnia miscere dicuntur qui immodica potentia perturbant rem publicam.

Index Adagiorum