IV. 2. Prodico doctior. l

Προδίκου σοφώτερος, id est Prodico doctior. Aiunt hunc Prodicum in dijudicandis litibus et arbitriis inter dissentientes amicos acerrimi fuisse judicii. Aristophanes in Centauro, citante Suida :

Ἐγὼ γάρ, εἴ τις ἠδίκηκε, θέλω δίκην

Δοῦναι Πρόδικον,

id est

Ego namque, si quis praeter aequum fecerit,

Prodicum volo negotium cognoscere.

Subest autem allusio ad vocabulum nominis : Prodicus enim veluti praejudicatorem sonat, qui ante de lite pronuntiet quam ad judices delata sit. Fuit hujus nominis et sophista quidam, cujus meminit Plato locis aliquot.

Index Adagiorum