IV. 2. Crepitu probabis. xlvii

Πλαταγῇ δοκιμάσεις, id est Plataga probabis. De iis qui ridicule explorant alterius in sese animum. Sumptum a vulgari joco puellarum, quae imposito pollici medioque digito papaveris folio palmam illidunt : quod si crepuerit, amoris argumentum est ; sin minus, non amantis indicium. Id Suidas indicat fieri solere folio papaveris, aut anemonae, quod πλαταγώνιον dicitur, a πλατάσσειν, id est, a strependo. Allusit ad proverbium Ammianus libro decimoquarto : Quod cum vere et ex animo dicitur, solet amor ex levi crepitu monstrari. Unde locus erit proverbio, ubi ex dicto simplici deprehenditur animus hominis. Apud alios πλαταγήν reperio pro instrumento, quo movemus strepitum, et πλαταγεῖν pro crepitum movere.

Index Adagiorum