IV. 2. Colubrum in sinu fovere. xl

Ὄφιν ἐν τῷ κόλπῳ θάλπειν, id est, Serpentem in sinu fovere, dicitur qui complectitur amore studioque prosequitur hominem ingratum, et aliquando per occasionem nociturum. Sumptum est ab apologo quodam, qui Aesopi nomine fertur. Eum Gabrias quidam iambis expressit in hunc modum :

Ἔθαλπέ τις γεωργὸς ἐν κόλποις ὄφιν

Ὡρᾳ κρύους· ἐπεὶ δὲ θέρμης ᾔσθετο,

Ἔπληξε τὸν θάλψαντα κἄκτεινεν τάχος.

Οὕτω κακοὶ ποιοῦσι τοὺς εὐεργέτας, id est,

Sinu fovebat quidam agricola viperam

Gelu rigentem ; at haec calorem ut senserat,

Ferit foventem moxque perimit vulnere.

Ingrati ad hunc benemeritos tractunt modum.

Est et alter apologus, de gallina fovente serpentis ova, quam admonet hirundo, ne in suam perniciem foveat.

Index Adagiorum