Adagiorum Chiliades

Adagium 314

I. 4Mordere frenum.xiv

Mordere frenum D. Brutus libro Familiarium epistolarum undecimo posuisse videtur pro eo, quod est vel leviter repugnare servituti : Si frenum momorderis, peream si te omneis quotquot sunt conantem loqui ferre poterunt, hoc est si utcumque significaveris te servitutem iniquo animo ferre. [Fam., XI, 23, 2] Ad hanc sententiam faciunt, quae respondet Cicero, Si timidus, inquiens, essem, tamen ista epistola omnem mihi metum abstersisses ; sed, ut mones, frenum momordi. Etenim, qui te incluso omnem spem habuerim in te, quid nunc putas ? [Fam., XI, 24, 1] Quanquam Papinius in Epithalamio Stellae et Violentillae in diversum sensum usurpavit, nempe pro eo, quod est servitutem accipere frenumque recipere :

Fama tace, subiit leges et frena momordit,

[Sil., I, 2, 28] id est admisit vincula matrimonii. Quanquam an etiam in hunc sensum verba Ciceronis accipi possint, doctis excutiendum relinquo. Proverbium sumptum videtur e fabula Aeschyli, quae inscribitur Prometheus, in qua sic loquitur Mercurius :

Τέγγῃ γὰρ οὐδὲν οὐδὲ μαλθάκῃ λιταῖς

Ἐμαῖς· δακὼν δὲ στόμιον ὡς νεοζυγὴς

Πῶλος βιάζῃ καὶ πρὸς ἡνίας μάχῃ,

[Prom., 1008] id est

Precibus nihil mitescis inflexus meis ;

Sed frena mordens, pullus indomitus velut

Ferociens pugnas habenas vincere.