IV. 2. Chius. xxxviii

Χῖος ἀποπατῶν, id est, Chius cacans. Aristophanis interpres in Pacem indicat proverbio jactatum in eos qui contaminarent conspurcarentque civitatem. Nam hac occasione consueverunt calumniam struere Chiis. Unde non perperam accommodabitur et in illos qui captata occasione calumniantur aliquem. Quemadmodum lupus Aesopicus agnum accusat, quod sibi bibenti turbarit aquam. Aristophanes in ea quam modo citavi fabula :

Ἡ πόλις ἡ Χίων

Διὰ τὸν σὸν πρωκτὸν ὀφλήσει.

Probabile est adagium ab eventu natum quem refert Plutarchus in apophthegmatibus Laconicis : Chii, cum apud Lacedaemonios peregrinarentur, post coenam vomuerunt in curia Ephororum, quorum apud eam gentem erat summa auctoritas ; quin et in horum cathedras in quibus sedere consueverunt, incacarunt. Ac primum quidem diligenter inquisitio facta est quinam hoc designasset scelus, severiter animadversuris si quis civium hoc perpetrasset. Ubi senserunt id a Chiis factum, per praeconem edixerunt Chiis permissum esse intemperanter agere.

Index Adagiorum