IV. 2. Praestat uni malo obnoxium esse quam duobus. xxxvi

Aristophanes in Contionatricibus senarium hunc proverbialem refert :

Ἐνὶ γὰρ ξυνέχεσθαι κρεῖττον ἢ δυοῖν κακοῖν,

id est

Uni atque geminis praestat involvi malis.

Quoties utrumque malum evitari non potest, danda tamen opera quo declinemus alterum et in id, quod minus habeat incommoditatis, incurramus.

Index Adagiorum