IV. 2. Canens vitae palmum. xxxiv

Ἄιδων τὴν σπιθαμὴν τοῦ βίου πρὸς ἄνηθον, id est Canens vitae palmum ad anethum. De parco dictum, qui re tenui leviculaque transigit vitam atque interim existimat se laute vivere. Morem hunc quibusdam esse videmus ut, cum nihil apponant in mensa quod edi possit, ne jejunum omnino convivium appareat, varias narrent fabulas aut cantillent, ut his modis ciborum oblivionem inducant convivis.

Index Adagiorum